monumenta.ch > Plinius > sectio 120

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 120
{LIV} lacrimae probatio ut sit e pingui tenuis ac modice rufa et in fricando odorata. secundus candidi coloris, peior viridis crassusque, pessimus niger, quippe ut oleum senescit. ex omni incisura maxime probatur quod ante semen fluxit. et alias adulteratur seminis suco, vixque maleficium deprehenditur gustu amariore; esse enim debet lenis, non subacidus, odore tantum austerus.